Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 37:16-20
16Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram.
17Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
18Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
19et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
Commentaires sur Ésaïe 37
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires