Ésaïe 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 28:1-7

1Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.

2Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.

3Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.

4Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

Lire Ésaïe 28 en entier

Commentaires sur Ésaïe 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project