Ésaïe 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 21:5-12

5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.

6Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.

11Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?

12Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.

Lire Ésaïe 21 en entier

Commentaires sur Ésaïe 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project