Ésaïe 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 11:10-16

10In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.

11Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.

12Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.

13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.

14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.

15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.

16Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti.

Lire Ésaïe 11 en entier

Commentaires sur Ésaïe 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project