Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 9:6-10
6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
9quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Commentaires sur Hébreux 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires