Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 7:21-25
21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Commentaires sur Hébreux 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires