Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 3:2-6
2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
6Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Commentaires sur Hébreux 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires