Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 2:9-12
9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
12Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.
Commentaires sur Hébreux 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires