Vulgate clémentine (latin)
Habacuc 2:9-14
9Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
10Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
11Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
12Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate !
13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
Commentaires sur Habacuc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires