Vulgate clémentine (latin)
Genèse 9:2-5
2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Commentaires sur Genèse 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires