Vulgate clémentine (latin)
Genèse 7:17-19
17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.
19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Commentaires sur Genèse 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires