Vulgate clémentine (latin)
Genèse 5:25-31
25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
29vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
Commentaires sur Genèse 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires