Genèse 46
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 46:28-34

28Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.

29Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.

30Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.

31At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :

32et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.

33Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?

34respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.

Lire Genèse 46 en entier

Commentaires sur Genèse 46

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project