Genèse 39
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 39:7-13

7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

Lire Genèse 39 en entier

Commentaires sur Genèse 39

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project