Vulgate clémentine (latin)
Genèse 39:19-23
19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Commentaires sur Genèse 39
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires