Genèse 38
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 38:1-11

1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

Lire Genèse 38 en entier

Commentaires sur Genèse 38

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project