Genèse 31
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 31:43-47

43Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

Lire Genèse 31 en entier

Commentaires sur Genèse 31

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project