Genèse 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 29:9-14

9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

Lire Genèse 29 en entier

Commentaires sur Genèse 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project