Genèse 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 26:14-22

14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

15omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

16in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

17Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

21Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

Lire Genèse 26 en entier

Commentaires sur Genèse 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project