Vulgate clémentine (latin)
Genèse 25:20-28
20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
23Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
Commentaires sur Genèse 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires