Vulgate clémentine (latin)
Genèse 24:62-67
62Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :
63et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
64Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
65et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
66Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.
67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Commentaires sur Genèse 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires