Genèse 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 21:15-33

15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

19Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.

24Dixitque Abraham : Ego jurabo.

25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.

26Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.

28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?

30At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.

32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.

Lire Genèse 21 en entier

Commentaires sur Genèse 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project