Vulgate clémentine (latin)
Genèse 20:9-16
9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
10Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
11Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
15et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
Commentaires sur Genèse 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires