Vulgate clémentine (latin)
Genèse 20:14-18
14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
15et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Commentaires sur Genèse 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires