Vulgate clémentine (latin)
Genèse 18:2-8
2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
3Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
7Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
8Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Commentaires sur Genèse 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires