Vulgate clémentine (latin)
Genèse 18:17-23
17Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :
18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
20Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.
22Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?
Commentaires sur Genèse 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires