Vulgate clémentine (latin)
Genèse 18:16-19
16Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
17Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :
18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Commentaires sur Genèse 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires