Genèse 17
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 17:23-27

23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

Lire Genèse 17 en entier

Commentaires sur Genèse 17

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project