Vulgate clémentine (latin)
Genèse 15:7-11
7Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
8At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?
9Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
10Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Commentaires sur Genèse 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires