Vulgate clémentine (latin)
Genèse 15:13-16
13Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.
15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
Commentaires sur Genèse 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires