Vulgate clémentine (latin)
Genèse 10:6-13
6Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
8Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,
9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
Commentaires sur Genèse 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires