Vulgate clémentine (latin)
Genèse 10:11-22
11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
14et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
16et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
17Hevæum, et Aracæum : Sinæum,
18et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
22Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Commentaires sur Genèse 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires