Vulgate clémentine (latin)
Galates 6:1-5
1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5Unusquisque enim onus suum portabit.
Commentaires sur Galates 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires