Vulgate clémentine (latin)
Galates 4:16-23
16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
17Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
18Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
21Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
22Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
Commentaires sur Galates 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires