Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 34:11-23
11Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
12Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
13Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
14In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
17Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
18Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
19et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.
23Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Commentaires sur Ézéchiel 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires