Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 18:25-32
25Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?
26Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
27Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
28considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
29Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?
30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
31Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
32Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
Commentaires sur Ézéchiel 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires