Vulgate clémentine (latin)
Exode 9:19-21
19Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos :
21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
Commentaires sur Exode 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires