Exode 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 5:5-9

5Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

Lire Exode 5 en entier

Commentaires sur Exode 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project