Exode 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 36:26-34

26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

Lire Exode 36 en entier

Commentaires sur Exode 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project