Exode 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 36:20-30

20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

Lire Exode 36 en entier

Commentaires sur Exode 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project