Vulgate clémentine (latin)
Exode 34:1-4
1Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.
2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Commentaires sur Exode 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires