Vulgate clémentine (latin)
Exode 33:18-23
18Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.
19Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.
21Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
22Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :
23tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.
Commentaires sur Exode 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires