Vulgate clémentine (latin)
Exode 33:12-16
12Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
13Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.
14Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
15Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
16In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?
Commentaires sur Exode 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires