Vulgate clémentine (latin)
Exode 28:6-12
6Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
8Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :
12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Commentaires sur Exode 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires