Vulgate clémentine (latin)
Exode 25:31-40
31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Commentaires sur Exode 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires