Exode 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 25:22-30

22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

Lire Exode 25 en entier

Commentaires sur Exode 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project