Exode 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 20:2-11

2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3Non habebis deos alienos coram me.

4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8Memento ut diem sabbati sanctifices.

9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Lire Exode 20 en entier

Commentaires sur Exode 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project