Vulgate clémentine (latin)
Exode 12:23-30
23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
24Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.
26Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?
27Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Commentaires sur Exode 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires