Esther 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Esther 5:9-14

9Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde :

10et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,

11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

12Et post hæc ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege præter me : apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.

13Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias.

14Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici : Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.

Lire Esther 5 en entier

Commentaires sur Esther 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project