Éphésiens 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Éphésiens 5:8-20

8Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :

9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :

10probantes quid sit beneplacitum Deo :

11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,

16sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Lire Éphésiens 5 en entier

Commentaires sur Éphésiens 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project